STRATONES

STRATONES
STRATONES
octo fuerunt. Primus Isocratis auditor. Secundus Lampsacenus philosophus, Theophrasti familiaris et successor, qui vocatus est Physicus, et Praeceptor fuit Ptolemaei Philadelphi, scripsitique multos libros. Tertius, Medicus, qui Erasistratum audivit. Quartus, Historicus, quem tempore
Prolemaei Philometoris, et Persei ultimi Macedoniae regis vixisse putat Voss. loc. cit. eo quod illud potissimum bellum tractandum susceperit, quod Romani cum Perseo, et patre eius Philippo gesserunt. Quintus quis sit, apud Diogenem desideratur. Omnino aliquid deest. Sextus est poeta, epigrammatum scriptor. Septimus, Medicus antiquus, etiam memoratus Aristoteli, sive Aristocli, prout legit Laerrii interpres. Octavus vocatur Περιπατητικὸς βεβιωκὼς εν Α᾿λεξανδρεία, quem opus historicum de rebus inventis reliquisse scribit Clemens l. 1. Strom. Videmus interim, non meminisse Laertium Stratonis Geographi, quem sub Tiberio vixisse ait Suidas. Sed fortasse is erat quintus, qui nunc desideratur. Mirum vero, quod et Strato iste Amasenus fuisse dicatur. Nam Amasenus quoque erat Strabo, et Geographus quoque fuit, ac sub Tiberio vixit. Quare vel Suidas, vel librarius, Strabonem, Stratonemque confudisse videtur. Sane hoc verisimilius sit, quam, quod somniabat Franciscus Patricius, nobilem illum Geographum, quem veteres omnes Strabonem vocant, Stratonem dici oportere.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Komotini — Infobox Greek Dimos name = Komotini name local = Κομοτηνή periph = East Macedonia and Thrace prefec = Rhodope population = 52659 population as of = 2001 area = 385.386 elevation = 45 lat deg = 41 lat min = 6 lon deg = 25 lon min = 25 postal code …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”